Hľadaný výraz: Jn 12,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus. 2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. 4 Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus: 5 “ Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”. 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat. 7 Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis ”.

1

mail   print   facebook   twitter